Cesco da morire dal ridere!

Chissà come hai fatto poi a continuare

Reduce dalla Seconda prova di Maturità: LATINO.
Se qualcuno di voi vuole esercitarsi... ecco la versione che ci hanno dato
Egregie mihi videtur M. Antonius apud Rabirium poetam, quum fortunam suam transeuntem alio uideat, et sibi nihil relictum, praeter ius mortis, id quoque si cito occupauerit, exclamare: Hoc habeo, quodcumque dedi?! 0 quantum habere potuit, si uoluisset ! Hae sunt diuitiae certae, in quacumque sortis humanae leuitate uno loco permansurae: quae quo maiores fuerint, hoc minorem habebunt inuidiam. Quid tanquam tuo parcis? Procurator es. Omnia ista quae uos tumidos, et supra humana elatos obliuisci cogunt uestrae fragilitatis, quae ferreis claustris custoditis armati, quae ex alieno sanguine rapta uestro defenditis; propter quae classes cruentaturas maria deducitis, propter quae quassatis urbes, ignari quantum telorum in aduersos fortuna comparet; propter quae, ruptis toties affinitatis, amicitiae, collegii foederibus, inter contendentes duos terrarum orbis elisus est ; non sunt uestra: in depositi causa sunt, iam iamque ad alium dominum spectantia; aut hostis ista, aut hostilis animi successor inuadet. Quaeris quomodo illa tua facias? dono dando. Consule ergo rebus tuis, et certam tibi earum atque inexpugnabilem possessionem para, honestiores illas non solum, sed tutiores facturus; illud quod suspicis, quo te diuitem ac potentem putas, quamdiu possides, sub nomine sordido iacet; domus est, seruus est, nummi sunt : cum donasti, beneficium est.
Lucio Anneio SENECA